monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII

1 Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse, cum ipsam universam terram dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est istum mundum, ceteris diis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut asserunt, rationali vel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra locis suis posita atque digesta quattuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam velint: quid, causae est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium corpora, si Deus sicut illud velit, aeterna esse non possint?
2 Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium terrestria sumpta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolvi et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumpta, restitui. Si quis hoc etiam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse universo igni corpora, quae inde sumpta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus diis, velut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam violentia disputationis huius intercidet?
3 An ibi propterea non fit, quia Deus non vult, cuius voluntatem, ut ait Plato, nulla vis vincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt vincta solvantur nec ea quae sunt ex elementis sumpta reddantur atque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato?
4 Cur ergo non possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque Platonici volunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, voluntatem Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.
Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, verum etiam pervicacia, ut et sibi apertissime refragentur magnis disputationum viribus adserentes animae, ut beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas animas et tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iovis autem ipsius animam, quem mundum istum volunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit, inclusam.
5 Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron vocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa viveret et eam quamvis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare atque tardare non posset.
6 Cum igitur suspicionibus suis ista permittant, cur nolunt credere, divina voluntate atque potentia inmortalia corpora fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgravatae sempiterne ac feliciter vivant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iovemque ipsum eorum regem in omnibus corporeis elementis?
7 Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant dii eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed neutrum isti volunt, qui neque a corporibus separationem audent dare diis suis, ne illos mortales colere videantur, nec beatitudinis privationem, ne infelices eos esse fateantur.
8 Non ergo ad beatitudinem consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, gravia moribunda; non qualia fecit primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse compulit poena peccati.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XVI <<<     >>> XVIII
monumenta.ch > Augustinus > 17